Search engine for discovering works of Art, research articles, and books related to Art and Culture
ShareThis
Javascript must be enabled to continue!

Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctio Quarta

View through CrossRef
Ad nostram omnium instructionem expedit ut nemo clausis oculis vel auribus vel aliquo sensuum inofficioso vivat, sed ex rebus oportet extrinsecis intrinsecus ædificari, per hæc sane, quia Cæci sumus ad futura. Præsentia quædam palam sunt, et præteritorum aliquot quæ non vidimus videre properemus. Quæ non audivimus, non fastidiamus, sed Deo futura commendantes, informari festinemus ex his in quibus nobis Dominus imitationem posuit, aut fugara nostrum semper orantes refugium, ut electionis puræ bonorum ipse in nobis consecutionem, et fugæ malignitatis ipse faciat effugium. Video juvenes quæ vident et audiunt vel spernere vel parvipendere, multosque domi torpentes, quorum senectus aut vilis est aut mediocritatem non evadit. Puerum vidi de cujus etiam cognatione glorior, inter nos et a nobis educatum, semper ab ore narrantis pendentem, majoribus suis hærentem, collegia bonorum quærentem, fortia quæque tentantem, nunquam otiosum, indefesse negotiosum, acerrimæ indagationis ad omnia honesta in tantum ut cum non esset literatus, quod doleo, quamlibet literarum seriem transcribere sciret. Antequam esset annorum xxti. matrera nostram et suam Angliam exivit, seque Philippo Flandrensium comiti solum alienigenam dedit, quatinus armis instrui mereretur ab ipso, ipsumque præelegit dominum; nec injuste, quoniam omnium hujus temporis principum excepto nostro strenuissimus est armis et regimine, postquam Henricus rex junior decessit, nostri filius Henrici regis, cui nemo, Deo gratias ! hodie par est. Decessit autem ille prænominatus Henricus apud Martellum mense quo hanc paginam apud Salmurum scripsi, die saucti Barnabæ apostoli, anno ab incarnatione Domini M°. c. octogesimo secundo, et suæ nativitatis xxvij°, vir novæ adinventionis in armis, qui militiam fere sopitam excitavit, et ad summum usque perduxit. Ejus possumus virtutes qui eum vidimus, ipsius amici et familiares, et gratias describere.
Cambridge University Press (CUP)
Title: Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctio Quarta
Description:
Ad nostram omnium instructionem expedit ut nemo clausis oculis vel auribus vel aliquo sensuum inofficioso vivat, sed ex rebus oportet extrinsecis intrinsecus ædificari, per hæc sane, quia Cæci sumus ad futura.
Præsentia quædam palam sunt, et præteritorum aliquot quæ non vidimus videre properemus.
Quæ non audivimus, non fastidiamus, sed Deo futura commendantes, informari festinemus ex his in quibus nobis Dominus imitationem posuit, aut fugara nostrum semper orantes refugium, ut electionis puræ bonorum ipse in nobis consecutionem, et fugæ malignitatis ipse faciat effugium.
Video juvenes quæ vident et audiunt vel spernere vel parvipendere, multosque domi torpentes, quorum senectus aut vilis est aut mediocritatem non evadit.
Puerum vidi de cujus etiam cognatione glorior, inter nos et a nobis educatum, semper ab ore narrantis pendentem, majoribus suis hærentem, collegia bonorum quærentem, fortia quæque tentantem, nunquam otiosum, indefesse negotiosum, acerrimæ indagationis ad omnia honesta in tantum ut cum non esset literatus, quod doleo, quamlibet literarum seriem transcribere sciret.
Antequam esset annorum xxti.
matrera nostram et suam Angliam exivit, seque Philippo Flandrensium comiti solum alienigenam dedit, quatinus armis instrui mereretur ab ipso, ipsumque præelegit dominum; nec injuste, quoniam omnium hujus temporis principum excepto nostro strenuissimus est armis et regimine, postquam Henricus rex junior decessit, nostri filius Henrici regis, cui nemo, Deo gratias ! hodie par est.
Decessit autem ille prænominatus Henricus apud Martellum mense quo hanc paginam apud Salmurum scripsi, die saucti Barnabæ apostoli, anno ab incarnatione Domini M°.
c.
octogesimo secundo, et suæ nativitatis xxvij°, vir novæ adinventionis in armis, qui militiam fere sopitam excitavit, et ad summum usque perduxit.
Ejus possumus virtutes qui eum vidimus, ipsius amici et familiares, et gratias describere.

Related Results

Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctiones Quinque
Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctiones Quinque
In libro magistri Gauteri Mahap de Nugis Curialium distinctio prima; assimulatio curiœ regis ad infernum. Cap. primum.In tempore sum et de tempore loquor, ait Augustinus,* et adjec...
Una Formalització de les construccions geomètriques
Una Formalització de les construccions geomètriques
Geometric constructions have been studied by mathematicians from ancient Greece until now. Although most attention has been given by the ruler and compass, during the last decades ...
Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctio Tertia
Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctio Tertia
Cum a palatii descendunt palatini negotiis regalium operum immensitate defessi, placet eis ad humilium inclinari colloquia, ludicrisque levare pondera seriorum. Hoc tibi vultu plac...
Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctio Quinta
Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctio Quinta
Antiquorum industria nobis præ manibus est; gesta suis etiam præterita temporibus nostris reddunt præsentia, et nos obmutescimus, unde in nobis eorum vivit memoria, et nos nostri s...
Mapes geològics aplicats a les obres públiques
Mapes geològics aplicats a les obres públiques
El llibre presenta un total de 33 exercicis de mapes geològics, de nivell bàsic, per a estudiants dels diferents graus de la UPC que cursin assignatures de geologia bàsica i aplica...
Cartografia diocesana a Espanya (1570-1900)
Cartografia diocesana a Espanya (1570-1900)
La representació de les divisions territorials suposa un eix central de la cartografia. Els mapes de les demarcacions pròpies de l’Església catòlica —diòcesis i províncies eclesiàs...
Modeling interfacial area concentration in bubbly flow
Modeling interfacial area concentration in bubbly flow
Accurate mass, momentum, and energy transfer predictions through gas and liquid interfaces are critical in simulating gas–liquid two-phase flow dynamics. Since the interfacial tran...
Exploiting the multiscale synergy among ocean variables : application to the improvement of remote sensing salinity maps
Exploiting the multiscale synergy among ocean variables : application to the improvement of remote sensing salinity maps
Les imatges de teledetecció de la superfície oceànica proporcionen una vista sinòptica de la complexa geometria de la circulació oceànica, dominada per la variabilitat de mesoescal...

Back to Top