Search engine for discovering works of Art, research articles, and books related to Art and Culture
ShareThis
Javascript must be enabled to continue!

Opinia Rufina o władzy kapłańskiej i sakramentach

View through CrossRef
De sacratmentis tempore ordinationis relativae, quae vocatur, extra Ecclesiam celebratis tres sunt usque ad diem hodiexnum doctorum sentenitiae, quae - u t plura non dicam - ita ex primi possunt: Alii affirmant Ecclesiae catholicae hac in re traditionem simplicem fuisse eam que traddtioni hodiernae similem. Illius enim temporis Ecclesia sacramenta in eiusd m forma foris celebrata vera esse docebat ad eorundem vim internam quod aitinet.  Alii vero contrarium affirmant dicentes Ecclesiam docuisse sacramenta extra eam celebrata prorsus nulla esse. Alii denique dicunt Ecclesiae illius temporis traditionem variam et diversam fuisse atque inconstantem et vacillantem: sacramenta enim foris celebrata aliquando vera, aliquando autem prorsus nulla agnoscebantur. Omnes, quas dixi, opiniones Decreto Gratiani fulciuntur aut fulciri conantur auctoritatum periodi ordinationis relativae collection amplissima. Tota tamen haec collectio recta ratione ac via numquam examinata est. Igitur omnino recte dicit Sohm Decretum Gratiani librum esse septem sigillis occlusum ita doctis temporis recentioris , ut doctis exeuntis saeculi duodecimi, eumque usque in diem hodiernum non apertum manere ad intelligendum. Idcirco mirum non est, si his de causis omnium illarum opinionum fautoribus argumenta desint ad eas accurate probandas apta. His etiam de causis ceterisque multis Decretum Gratiani longae inquisitioni nobis erat. Quae autem ex inquisitione hac efficiuntur in foliis trimestribus, quibus titulus Prawo Kanoniczne (Ius Canonicum ), annis 1980-1985  et 1988 partim edita sunt. Ibi primam ex enumerates opinionem rectam, dmas autem ceteras prorsus falsas esse probavimus longaevam illam depotestate sacerdotali et vi sacramentorum foris celebratorum controversiam dirimentes. Hoc modo ad quaestionem ventum est de falsarum illarum opinionum fonte atque origine. Et apparuit primum sententiae auctorem, utriusque, quam diximus, falisae opinionis similis, Rufinum fuisse, cuius cuncta de potestate sacerdotali et sacramentis doctrina in disputatione nunc edita explicata est. Singulis autem disputationis huius partibus tituli sunt hii: I. De potestate sacerdotali eiusque fundamentis - A. De potestatesacramentali et potestate non sacramentali - 1. De potestatis sacerdotalis distinctione - a. De significatione nominis „usus o fficii” - b. De potestatis sacerdotalis fundamentis exemplo potestatis iudicis illustratis - 2. De antiquae artis vocabulis a decretistis simpliciori modo reddendis - B. De officiis ordinum et officiis administrationis - C. De ordinatione et institutione - D. De ordinatione et licentia ordinem exsequeindi - E. De primatu potestatis Romani Pontificis - 1. Rufini sententia - 2. De primatus fundamentis - F. De rigoris et misericordiae regulis - II. De sacramentis - A. De sacramentis dignitatis - 1. D e ordinatione sine titulo et ordinatione a non suo episcopo facta — 2. De ordinatione ab episcopis haereticis facta - a. De significatione auctoiritatis Urbani II a Rufino explicatae - b. De significtione auctoritatis Innocenti I a Rufino exiplicatae - c. De Rufini opinione cum Gratiani sententia comparata - 3. De ordine ab episcopis excommunicatis collato — B. De sacramemtis necessitatis et desacramentis necessitatis simul et dignitatis — 1. De baptismo - 2. De confirmatione et Eucharistia - C. De Rufino opinionis auctore de nulla vi sacramentorum ab aliquibus haereticis vel excomuniicatis celebratorum. Ea vero, quae ex disputatione hac perspicua sunt, paucis ita exprimi possunt: Rufinuse vocabulorum nominum atque notionum, in auctoritatibus Decreti Gratianei contentarum, explicationes permultas posuit easque non solum simplices, sed etiam binas vel ternas. Item Gratianeam potestatum sacerdotalium notionem simpliciorem latius expdicavit atque earundem potestatum varia fundamenta deserte indicavit. Et in his eisque similibus Rufinus laudandus est. Attamen aliquarum Decreti Gratia ni auctoritatum earumque maioris momenti falsam ponens explicationem, et non satis attendens rectam dicendi rationem ac viam Gratiani, eiusdem verae sententiae Rufinus propriam eamque falsam opposuit opinionem, de nullis videlicet sacramentis ab aliquibus haereticis foris celebratiis. Et in hoc Rufinus non minimam reprehensionem meretur. Indicavimus etiam omnium sive antiquorum sive rece ntiorum Decreti Gratiani explanatorum, similem de sacramentis sententiam affirmantium, principem atque patrem quedam Rufinum esse.  
Uniwersytet Kardynala Stefana Wyszynskiego
Title: Opinia Rufina o władzy kapłańskiej i sakramentach
Description:
De sacratmentis tempore ordinationis relativae, quae vocatur, extra Ecclesiam celebratis tres sunt usque ad diem hodiexnum doctorum sentenitiae, quae - u t plura non dicam - ita ex primi possunt: Alii affirmant Ecclesiae catholicae hac in re traditionem simplicem fuisse eam que traddtioni hodiernae similem.
Illius enim temporis Ecclesia sacramenta in eiusd m forma foris celebrata vera esse docebat ad eorundem vim internam quod aitinet.
 Alii vero contrarium affirmant dicentes Ecclesiam docuisse sacramenta extra eam celebrata prorsus nulla esse.
Alii denique dicunt Ecclesiae illius temporis traditionem variam et diversam fuisse atque inconstantem et vacillantem: sacramenta enim foris celebrata aliquando vera, aliquando autem prorsus nulla agnoscebantur.
Omnes, quas dixi, opiniones Decreto Gratiani fulciuntur aut fulciri conantur auctoritatum periodi ordinationis relativae collection amplissima.
Tota tamen haec collectio recta ratione ac via numquam examinata est.
Igitur omnino recte dicit Sohm Decretum Gratiani librum esse septem sigillis occlusum ita doctis temporis recentioris , ut doctis exeuntis saeculi duodecimi, eumque usque in diem hodiernum non apertum manere ad intelligendum.
Idcirco mirum non est, si his de causis omnium illarum opinionum fautoribus argumenta desint ad eas accurate probandas apta.
His etiam de causis ceterisque multis Decretum Gratiani longae inquisitioni nobis erat.
Quae autem ex inquisitione hac efficiuntur in foliis trimestribus, quibus titulus Prawo Kanoniczne (Ius Canonicum ), annis 1980-1985  et 1988 partim edita sunt.
Ibi primam ex enumerates opinionem rectam, dmas autem ceteras prorsus falsas esse probavimus longaevam illam depotestate sacerdotali et vi sacramentorum foris celebratorum controversiam dirimentes.
Hoc modo ad quaestionem ventum est de falsarum illarum opinionum fonte atque origine.
Et apparuit primum sententiae auctorem, utriusque, quam diximus, falisae opinionis similis, Rufinum fuisse, cuius cuncta de potestate sacerdotali et sacramentis doctrina in disputatione nunc edita explicata est.
Singulis autem disputationis huius partibus tituli sunt hii: I.
De potestate sacerdotali eiusque fundamentis - A.
De potestatesacramentali et potestate non sacramentali - 1.
De potestatis sacerdotalis distinctione - a.
De significatione nominis „usus o fficii” - b.
De potestatis sacerdotalis fundamentis exemplo potestatis iudicis illustratis - 2.
De antiquae artis vocabulis a decretistis simpliciori modo reddendis - B.
De officiis ordinum et officiis administrationis - C.
De ordinatione et institutione - D.
De ordinatione et licentia ordinem exsequeindi - E.
De primatu potestatis Romani Pontificis - 1.
Rufini sententia - 2.
De primatus fundamentis - F.
De rigoris et misericordiae regulis - II.
De sacramentis - A.
De sacramentis dignitatis - 1.
D e ordinatione sine titulo et ordinatione a non suo episcopo facta — 2.
De ordinatione ab episcopis haereticis facta - a.
De significatione auctoiritatis Urbani II a Rufino explicatae - b.
De significtione auctoritatis Innocenti I a Rufino exiplicatae - c.
De Rufini opinione cum Gratiani sententia comparata - 3.
De ordine ab episcopis excommunicatis collato — B.
De sacramemtis necessitatis et desacramentis necessitatis simul et dignitatis — 1.
De baptismo - 2.
De confirmatione et Eucharistia - C.
De Rufino opinionis auctore de nulla vi sacramentorum ab aliquibus haereticis vel excomuniicatis celebratorum.
Ea vero, quae ex disputatione hac perspicua sunt, paucis ita exprimi possunt: Rufinuse vocabulorum nominum atque notionum, in auctoritatibus Decreti Gratianei contentarum, explicationes permultas posuit easque non solum simplices, sed etiam binas vel ternas.
Item Gratianeam potestatum sacerdotalium notionem simpliciorem latius expdicavit atque earundem potestatum varia fundamenta deserte indicavit.
Et in his eisque similibus Rufinus laudandus est.
Attamen aliquarum Decreti Gratia ni auctoritatum earumque maioris momenti falsam ponens explicationem, et non satis attendens rectam dicendi rationem ac viam Gratiani, eiusdem verae sententiae Rufinus propriam eamque falsam opposuit opinionem, de nullis videlicet sacramentis ab aliquibus haereticis foris celebratiis.
Et in hoc Rufinus non minimam reprehensionem meretur.
Indicavimus etiam omnium sive antiquorum sive rece ntiorum Decreti Gratiani explanatorum, similem de sacramentis sententiam affirmantium, principem atque patrem quedam Rufinum esse.
 .

Related Results

Konne figury władzy
Konne figury władzy
Tradycja pomników konnych liczy sobie ponad 2500 lat. Początki sięgają starożytnej Grecji i Rzymu, natomiast z jej licznymi przejawami można spotkać się również i współcześnie; zre...
Opinia publiczna
Opinia publiczna
DEFINICJA POJĘCIA: Opinia publiczna to dynamicznie zmieniający się stan świadomości dużych grup społecznych, składający się z poglądów i przekonań mniej lub bardziej trwałych, doty...
Rada kapłańska w Kodeksie Prawa Kanonicznego z 1983 roku
Rada kapłańska w Kodeksie Prawa Kanonicznego z 1983 roku
Biskup diecezjalny jest zobowiązany do ustanowienia rady kapłańskiej, która reprezentuje wszystkich kapłanów pełniących zadania duszpasterskie lub sprawujących urzędy w diecezji. R...
Konstytucyjne ramy kadencyjności organów władzy publicznej
Konstytucyjne ramy kadencyjności organów władzy publicznej
Artykuł koncentruje się wokół problematyki zasady kadencyjności, uznawanej za fundament funkcjonowania organów władzy publicznej w państwie demokratycznym. Punktem wyjścia bardziej...
Elementy starożytnych koncepcji filozoficznych tianming i tianxia w przywództwie politycznym komunistycznych Chin
Elementy starożytnych koncepcji filozoficznych tianming i tianxia w przywództwie politycznym komunistycznych Chin
Polityczno-filozoficzne koncepcje tianming i tianxia mniej więcej od XI w. p.n.e. były fundamentem legitymizacji władzy politycznej w Chinach. Tianming (‘mandat nieba’) zakładał, ż...
Samuela Rutherforda koncepcja genezy społeczeństwa, władzy i państwa
Samuela Rutherforda koncepcja genezy społeczeństwa, władzy i państwa
Samuel Rutherford – prominentny szkocki teolog prezbiteriański oraz wpływowy myśliciel polityczny okresu angielskiej wojny domowej – jest autorem interesującej kontraktowej genezy ...
Charakter prawny tzw. opinii prywatnych w procesie karnym
Charakter prawny tzw. opinii prywatnych w procesie karnym
Autor w tekście zajmuje się niezwykle sporną tematyką dotyczącą wykorzystywania w procesie karnym tzw. opinii prywatnych. Analiza zagadnienia związana jest przede wszystkim ze zmia...
Projeto de extensão crescer sorrindo: integrando promoção da saúde bucal, cidadania e emocional: Escola Municipal Maria Rufina de Almeida
Projeto de extensão crescer sorrindo: integrando promoção da saúde bucal, cidadania e emocional: Escola Municipal Maria Rufina de Almeida
O projeto de extensão intitulado Projeto Crescer Sorrindo Integrando Promoção da Saúde Bucal, Cidadania e emocional- Escola Municipal Maria Rufina de Almeida, conta com a participa...

Back to Top